Catullus 1

cui dōnō lepidum novum libellum
āridā modo pūmice expolītum
Cornēlī tibi namque tū solēbās
meās esse aliquid putāre nūgās
iam tum cum ausus es ūnus Ītalōrum
omne aevum tribus explicāre cartīs
doctīs Iuppiter et labōriōsīs
quārē habē tibi quidquid hoc libellī
quālecumque quod ō patrōna virgō
plūs ūnō maneat perenne saeclō


Top | Catullus | Next

  • Extrema mutatio 2021/07/22 12:32
  • a(b) John Bell